- LAMUS
- I.LAMUSLaestrygonum Rex, a quo nobilis Lamiarum familia nomen accepit apud Rom. Hoarat. Carm. l. 3. Ode 17. Ad Aelium Lamiam:Aeli vetusto nobilis ab Lamo, etc.Auctore ab illo ducis originem,Qui Formiarum moenia diciturPrinceps, et innantem MaricaeLitoribus tenuisse LirimLate tyrannus.Etiam Horm. Odyss, 10. viderur Lamum Formiarum, quam Λαιςτρυγονίην vocat conditorem fuisse significare in his:Ε῾βδομάτῃ δ᾿ ἱκόμεςθα Λάμου αἰπὺ πτολίεθρονΤηλέπυλον Λαιςτρυγονίην. ——Fuit autem hic Lamus Neptuoi sil. quem ademodum ad eum locum notat Eustath. Nic. Lloyd.II.LAMUSSpartiata. Peloponnesiorum mercede Nectanebo Aegypti Regi militantium Dux. Diod. Sic l. 16.III.LAMUSequus generosus apud Sil. Ital. Punic. Bell. l. 16. v. 475.Tum Lamus et Sicoris proles bellaeis Ilerdae:IV.LAMUSfil. Herculis ex Omphale Regina. Ovid. in Ep. Heroid.V.LAMUSfluv. Ciliiae, et regio circumiacesn Lamusia. Steph.VI.LAMUSurbs fuit Laestrygonum, prope Formias et Caietam, velipsa Caieta, aut ipsae Formiae. Item urbs Ciliciae mediterr. Episcopal. sub Archiep. Seleuciensi, inter Flaviopolim ad Oec. et Iustinopolim ad Ort. proxima Terso. Vulgo Lamo. Sil Ital. Pune. Bell. l. 8. v. 530.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.